Etiam unus de simul pendentibus blasphemabat eum, alter autem increpans blasphemantem ait: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Et audivit a Domino: Hodie mecum eris in paradiso. Non intellige de terreno, unde expulsus est Adam, neque de angelico, quia ad illum ante Christum nemo ascendit, sed in requie quod est esse cum Jesu. Vel, hodie eris mecum, quod est esse in paradiso. Forte fuit anima ejus cum anima Christi in sinu Abrahae, et cum illa regressa. Et quia non tunc penetravit latro coelos, etiam ex aliis multis locis Scripturarum, erraverunt quidam putantes esse multa loca bonorum praeter coelum, paradisum scilicet Adae, locaque in aere et terra, ubi beate vivent, nec tamen Deum videbunt. Soli enim perfecti cum angelis fruentur Dei visione. Ob hoc etiam dictum putant: Multae mansiones in domo Patris mei sunt.